- RUPES
- I.RUPESvelgo la ROCHE, oppidum munitum Sabaudiae, in Genevensi tractu, in colle, prope Arvam fluvium, 4. leucis distat ab Annecio in Caeciam, et 5. a Geneva in Meridiem.II.RUPESvulgo la ROCHE, seu la ROCHE en Ardenne, oppidum munitum Belgii, in Ducatu Luxemburgico, ad Urtium fluvium. Distat 9. leucis a Leodio in Meridiem, Bastonacum versus 3.III.RUPESvulgo dicta la Roche, oppid. Petrocorii: in contiguo eius aedium, in rupe est Crypta larga et spatiosa, e qua effoditur terra subrubra, eiusdem coloris, virtutis et efficaciae, cuius est Bolus Armenus Medicis dictus. Metel. Merula. Vocârunt autem Rupes, ac Roccas, et Petras, Galli castella rupibus imposita. Hinc Pipinus in Aquitania, inter Biturigas Cubos et Garumnam flum. multas Roccas et speluncas conquisivisse dicitur, in Annal. Bertinianis, circa A. C. 767. et Florus l. 3. c. 10. de Iulio Caesare, in Aquitania bellum gerente, refert: Aquitant, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi. Prosper quoque de Aquitania sua loquens, in prologo libr. de Provid. canit:Non castella petris, non oppida montibus altisImposita, aut urbes amnib us aequoreis, etc.Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.